Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 150
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem recte instituatur haec consociaad tio maris &mulieris, quadam à viro, quadam à foemina, quadam ab utrisque postulantur. A mare, temperies, &matura aetas: à foemina, ut cum menstrualis adhuc sit, illi menses non appareant eo die valide. Si enim nondum menstrualis fuerit, cum his ora venarum &arteriarum nondum pateant, adeo laevis est uterus, ut semen haerere illi nequeat: nam asperitate quadam opus est. Praeterea commodam temperiem gerat uterus, vel saltem viro contrariam. Situs quin etiam orificij uteri sit rectus. Vtriusque autem ratione, petitur venusta voluptas tempore opportuno. Id tempus indicat Hippocrates libro De puero, dum menses constiterint, iam iam à purgatione solemni mensium. Quamvis alioqui iam, cum velitationem primam movent menses, conceptus felicitari possit: non tamen cum iam vastum impetum nacti sunt: nam abluunt unaque rapiunt semen. Post purgationem menstruam est siccior uterus, &semen avidius attrahit. Sunt tamen quadam, quae non concipiunt, nisi cum jam iam sistent se periodicae illae fluxiones: nam harum os uteri à fluxione connivet valide, &non ita rectum est. Pridie antequam se sistant menses, hae conceptui studeant. Plato vult ut viri à trigesimo ad quinquagesimum annum; mulieres à vigesimo ad quadragesimum liberis operam dent: ita fortes creantur fortibus; nam tunc emicat calidi vis.