Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 154
Unproofread scanNot analysed yet
iam enim tunc circumfluit plurimum excrementitii succi. Respondemus: Primo tempore excrementum in venas uteri ablegatur: &tandem, his repletis ac tensis, alio sanguis truditur. accedit etiam tumor abdominis, qui venas iam repletas premit. Sed dicet quis, Quomodo primis mensibus uterus membranosus &tenuis tot excrementis erit par? nam tensione illa uterus tenuissimus redditur. Credite Aurantio &mihi, qui hoc vidi in secta gravida, uteri substantiam in ingravidatis non artenuari, ut hactenus creditum fuit, sed crassescere. imo tunc uterus à membranea substantia abit, cui similem substantiam toto corpore non invenias. Est enim spongiosa instar spongiae, &in multos cortices divisibilis, &pervia pumicis more, si exceperis externam tunicam quae à peritonaeo est. In absoluto ferè foetu uterus duorum pene digitorum crassitiem aequat. quare his etiam excrementis par erit.