Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 155
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero tandem repletus fuerit totus uterus, pressioque abdomini ultimis mensibus à tumore adsit, quae venas uteri comprimit repletas, sanguis alio viam affectat: &quo potius, quam ad spongiosam inanitatem glandularum, &genuinam, ob cognationem quae illi est cum mammis, feratur? eo igitur cursum suum sanguis ille flectit. Praeterea ingravidatis concavi oculi sunt &subalbidi: nam fraudantur hi animalibus spiritibus: qui cum à vitalibus fabricentur, iam non aeque ad cerebrum, sed potius ad uterum feruntur. Avicenna meminit urinae ineunte praegnatione subalbidae, tenuis cui grana quaedam innatare dicit. sed hoc vanum est: nam nec per uterum, nec per uteri venas labitur urina. Num maIam pauca symbola dicam unde noscarem vel mus num masculum, vel foemellam gerat foemelJam gerat utero mater. Hippocrates libro De natura mulier. pueri, &De formatione foetus scribit: Si masculus foetus gestetur, primo intumescet dextra mamma; &oculus dexter vivacior erit. Causa est, quod hic maxime in dextra uteri parte concipiatur. Et colore vivaciore erit mulier: nam cum mas nutricatum attrahat, vim illam masculam toti corpori affundit, non aliter quam testes. Sed non debet mulier aliis, verum sibi tantum comparari: hoc est, num ingravidata iam venustior sit quam à foetu cum esset libera. &num eadem, qua ante, victus ratione utatur. nam si meliorem, iam postquam concepit, vitam inierit, etiamsi foemellam gestet, meliori colore pingetur, quam ante. itasi marem gerat, &susque deque vivat, pristinus color deformabitur.