Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 167
Unproofread scanNot analysed yet
Scribit Aristoteles, à septimo mense, ad undecimum tempestive puerum nasci. addit tamen, saepius nono &undecimo mense nasci puerum: verum omnium rarissime octavo. Hippocrates à septimo undecimum etiam ponit, ita ut undecimum non superet. nam, inquit, quae putant se ultra undecimum gestare utero, falluntur à flatibus, quibus septimanis aliquot antt conceptum intumuerant. nam haec flatuum moles, mox excipiens ingravidationem, eius oius falso suspicionem ante dedit. quare censet Hippocrates, undecimum mensem superari in ingravidatione non posse.