Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 168
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quaenam causa est, cum caetera animantia stata partus tempora sortita sint, mulieri vagum &incertum id eveneria? Animantia cetera certum tempus illud à summo DEO ad partum habent quo iam adolevere in iustam magnitudinem. ea de causa grandiora animalia, serius pariunt: nam maiori spacio his opus est ad foetus absolutionem. Eadem etiam de causa masculus citius à matrice abit quam foemina, quod, cum calore fulgeat, uberius in se trahat alimentum: &inde citius incrementa ducit, &se movet promptius. quare tunc parturigo in procinctu est, cum maturuit in magnitudinem decentem foetus. Praeterea cum iam in suam magnitudinem adolevit nova soboles, spoliatur suo nutricatu, cum ei par mater non sit. hinc calcitrat, disruptisque membranis facit viam vi. Inde, si mentem intendas, innotescet, cur, praeter mulierem caetera animantia stato tempore pariant: Cum enim varie pastum ineat mulier varie etiam magnitudinem trahet foetus, modo cunctantius, modo celerius. Bruta vero eidem pastui perpetuo indulgent; quare ab eodem nutricatu crescet foetus &augescet, eodemque spaSed cio perficietur. Foerus Sed si septimestris foetus vivit, cur non octimeetiam octimestris?