Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 175
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque naturalis partus, qui verus est τόκος, est hic, cuius inofpartus fensa fuit gestatio, &qui exacto gravidinaturalis. tatis tempore praescripto, sua sponte, foras affectat viam vitalis, materna &uteri virtute adiutus. Itaque nihil editur à foeta vitale, ante perfectum partum: perfectus verò est, septimo vel nono mense. Itaque cum octimestris, serius aut citius his mensibus erumpat, significatio erit aliquid sinistri evenisse foetae, &foetui: quod vel septimestrem partum tardarit, vel anteverterit novimestrem. Sed cur non septimo mense exigitur foetus, postquam moveri coepit septuagesimo, cum fausto pede iret foetus à conceptione ad τύπωσιν, &inde ad κίνησιν? remora est moeror matris interdum, qui protraxit, impressa imbecillitate foetui, ad octimestrem hunc partum. hoc etiam sit vitio aëris &diaetae. Nec etiam 3. Aph. septimestri partu vitalis est foetus, si partio novimestris illi debebatur. Cum mulier Signa est propinqua partui, crebro spiritum du. parius. cit; &insolito dolore cor feritur, hoc est stomachus, ab extento infante. CADe Monstris.