Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 176
Unproofread scanNot analysed yet
ONSTRA ortus sui causam agnoscunt conceptionem depravatam; quae est vivificatio seminis depravata. opus itaque hic etiam erit concubitu, &semine, unde nascatur monstrum, &mola. Propterea iure ita monstrum definimus, quod est animal male combositum in utero. Mala enim si non adsit compositio, deformationem etiam monstrificam nesciet animal. Quare malam compositionem perpetuò sociam trabet: sive illud monstrum enatum sit ab intemperie vel à soluta unione. Compositio mala haeret, in mala conformatione, magnitudine. numero, situ: mala autem conformatio, in superficie, figura, meatu, &cavitate. Vitium superficies facit, cum animal rugosum &inaequalitate deformatum pronascitur. In figura monstri quid gerit, cum totum corpus aut eius pars à suo charactere abit. In meatu, ut si optici nervi clausi fuerint. In cavitate, ut si abdomen ingenti à mole turgescat. In magnitudine, ut si brachium longius aut brevius fuerit. In numero, si quatuor, vel unum adsit crus. In situ, ut si hepar in sinistris consederit: &si ossa sede suâ exuta sint. Cum autem monstrorum tam polydaedala varietas ludat, quae quaeso maxima horum causa erit?