Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 178
Unproofread scanNot analysed yet
Si itaque, ex Aristotelis sententia, in semine vis sobolescit agens, principiumve activum; &monstra fient ex semine corrupto. itaque monstra fingentur agentis, &non materiae crimine. Scribit etiam Galenus mole auctiore in vitio corpora esse, quae ita increscunt, ob vegetum facultatis robur, aut ob materiae affluxum uberiorem. at molem nimium attenuatam à fracta facultate, materiaque inedia evenire. Quaremonstra concipiuntur &materiae, &agentis seminis crimine. Nec illud inficiamur, naturam rata lege ferri, nec unquam extra recti lineam in errorem deflectere, sed intelligentiâ quâdam dirigi erroris nesciâ: at non rite hinc conficias, vitio agentis nihil peccari. Quod ut eluceat, compertum esse debet, quaenam sit differentia inter naturae &artis molitionem. Cum quid fabricatur ars, illi opus est materia ex qua surgat opus, instrumento, &artifice. Si in aliquo horum vitium fuerit, culpabitur inde ars. In naturalis rei fabrica, tribus etiam opus est, naturâ ipsâ, agente secundario, hoc est, instrumento &materia. Quamvis tamen his tribus in natura, &in arte opus sit, hoc tamen discrimine differunt, quod artifex, etiamsi nactus fuerit commodissimam materiam, &promptissima instrumenta, in eo tamen absolutissima artis sua encheiresis quandoque languet, &deformis editur fabrica. At in rebus natura constantibus, dum instrumentum vitii expers fuerit, nec materia contumax fuerit ad typosin, necesse erit ut id quod fabricatur, venuste integrescat: nam in principe actore, nimirum natura, nefas est errorem cogitare. sed hunc agnoscit agens secundarium, nimirum instrumentum.