Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 179
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si foedatum fuerit malignitate quadam semen, ob calorem quem habet à delatoribus spiritibus vitalibus: cuius actio à temperie bona foelicitatur, à mala depravatur; hic calor est agens, at non principatum agendi tenet, sed est actor secundarius, &pro instrumento est actori. Propterea vitium facit in monstris agens causa instrumentalis. Et Aristoteles prodidit, ratione loci, hoc est uteri, etiam proferri monstra: ut si uterus minor fuerit. Itaque monstraeduntur triplici vi, nimirum materiae, instrumenti, hoc est agentis secundarii; &uteri minoris; sed raro evenit uteri vitio. Sed quaenam causa est quod hoc vel illud monstrum nascatur? Varietatis huius causa est efficiens varium, veluti mala conformatio, vel vitiosa magnitudo, numerus, situs partium. Conformatio si violetur, eius vitium conspicuum erit, in superficie, figura, meatibus, vel cavitatibus. inde si deformem sui ideam ducat monstrum, hoc ex materiae iniquitate ortum ducere pouit. non quidem quâ haec materia peccet copiâ, sed quia extra naturae suae lineam abiit materia in suae substantiae modo, aut qualitate.