Latin
I. HEVRNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 18
Unproofread scanNot analysed yet
I. HEVRNII INSTITVTIONVM MEDICINAE LIBER II. DE TEMPERAMENTIS. CAPUT I. Quid Temperamentum, &quomodo nascatur in rebus. E Elementorum permistione egimus: sequitur ut de Temperamentis agamus, quae soboles quadam sunt permistorum elementorum. Vt igitur temperamentum nascatur cuique rei, non elementorum moles, aut ponderis magnitudo inspicienda est, sed ut viribus ipsa elementa concurrant. Vberior alioqui in nobis est terrae moles quam aliorum elementorum: quare horum vis &efficacia metiri debet. ut, nimirum, tantum elementorum conveniat, quantum qualitatum mediocritati cuique rei effingendae commodum fuerit. Maxime autem vires elementorum prae se ferunt qualitates, calida, frigida, humida, sicca.