Latin
I. HEVRNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 19
Unproofread scanNot analysed yet
quae quidem non in eadem mole concurrunt, verum moderatione quadam sese sibi iungunt; ut modo calor exuperet; modo frigus, modo humiditas, modo siccitas. Verum certos limites pro cuiusque rei temperie constituenda, hae qualitates habere debent; ultra citraque quorum limitum ambitum mistio non fit, ut quaeque res suum temperamentum sortiatur. Quum autem hos limites non deserit Temperamentum mistio elementorum, fit temperamentum: quid. quod est, forma cuiusque partis, resultans ex idonea &accommodata quatuor elementorum proportione, in qualitate, quantitate, mistione, &viribus. Diximus esse formam cuiusque partis: nam temperamentum, ut ait Galenus, pro2. De usu part. priam cuiusque partis substantiam continet. dat carni quod caro sit, &nervo quod nervus. sit nam cuique rei id quod est praebet. Diximus, resultans ex idonea &accommodata quatuor elementorum proportione: nampro diversa ratione dominuntis elementi in prima partium conformatione, diversa quoque est ipsarum partium substantia. exempli causa; In cordis conformatione prima, igneum elementum maxime dominabatur, unde &calidissimum evasit.