Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 190
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De morborum variis differentiis, quae ducuntur à partibus nostri corporis. Et de parte obsessa proprio morbo: &ab alieno cum afficitur. ORBORUM differentiae sumuntur à partium nostri corporis varietate, in quibus consistunt: à natura membrorum: &ab adiunctis. Partes autem quum aliae simplices sint sibique similes, ex elementis genitae: aliae organicae, vel instrumentariae, ex simplicibus partibus conflatae; hinc oritur triplex morborum genus: nempe morbus similaris, ioγερασίαν naturalemque temperiem pervertens partis simplicis: morbus organicus, qui instrumenti frangit proportionem: tertius morbus utrique parti communis, solutio continui dicitur; etenim incommodat functionibus partium similarium &organicarum.