Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 191
Unproofread scanNot analysed yet
Partes similares occupat intemperies calida, frigida, humida, sicca, simplex vel composita: quae quum exsuperant, morbi sunt, &actiones laedunt. Intemperies octo morborum genera profert: quatuor simplices, ut calidos, vel frigidos, humidos, aut siccos: vel calidos &humidos, calidos siccos: vel frigidos humidos, frigidos siccos. Porrò haec intemperies est vel cum materia, velsine materia. Intemperies partis calida &humida sanguinis particeps φλεγμονὴ dicitur, hoc est inflammatio; si vehementi impetu incubuerit, &tumorem dederit. frigida autem &humida, pituitam coniunctam habet, unde (si tumor) οἴδημα. frigida &sicca, particeps melancholiae, vel atrae bilis, scirrhus, si tumeat, vel cancer dicitur. At si misti humores tumorem fecerint, genuinum nomen trahet à vincente humore, ut phlegmone erysipelatodes: oedematodes: prout cum sanguine copiosiore, &pituita vel bile profusiore, collectus fuerit tumor. Addit Fernelius praeter morbos in intem perie, maeteriae immoderationem, &formae corruptelam. Verum qui medicina cum philosophia conformen reddere conabitur, morbos formae vel totius substantia eos duntaxat agnoscet, qui ex incerto, seu nobis incognito intemperiei gradu, dependent.