Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 196
Unproofread scanNot analysed yet
&pulmonem opprimendo. Per Metaptosin autem (id est Transitum seu Transtationem totius materiae morbificae ab una parte in aliam) duobus modis morbus generatur: uno modo lege criticâ, ac proprie Hippocrati διάδεσις &διαδοχὴ appellatur: altero symptomaticâ, &propriè μετάστασις Hippocrati huncupatur; ut cum pleuritis transit in peripneumoniam. Nam διάδοσις apud Hipprocratem semper in bonam partem sumitur; contra μετάστασις, in malam: unicus locus excipitur lib. 5. Aphor. 7. ubi in bonam partem usurpatur. Nam Metastasis est mutatio morbi in morbum. transtatione materiae morbificae à parte ignobiliore ad nobiliorem: ab exteriore ad interiorem: à parte quae continetur in eam quae continet. In hac transtatione pars ignobilis quos exceperat succos à parte nobili at iam morâ graviori putredine affectos) illi refundit per Palindromen refluxus, non recidivae. Nam duplex est Palindrome seu regressus in morbis: una per Recidivam, quae fit cum morbi exacti superstites sunt reliquiae; aut cum causae morbificae perennis ad est generatio, ut fit in hydrope per alienationem facultatis sanguificae: altera per Refluxum, &haec proprie Palindrome nuncupatur: cuius causa est retractio aut Orgasmus. Fit retractio, quia pars empyreuma habet superstes, cum amplitudine Orgasvenarum &arteriarum, quae vi attramus. ctrice carnes ipsas praecedunt.