Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 197
Unproofread scanNot analysed yet
Orgasmi causa est materiae exclusae feritas, quae temperamento &corruptione calida est, substantiâ tenuis, &qualitate acris, ut evenit in morbis in quibus τὸ ὁξὺ aut το τιῖον dominatur. Quemadmodum autem in tenui saluVarius morbis tis spe tanta saepe naturae contentio est per eventus Diadosin, ut mortis periculum auferat; diadosi, aut metaita etiam per Metastasin frequenter tota tasi. curationis spes praeciditur. Sic in angina cùm fortis strangulatio, saevique doloris cruciatus &orthopnoea, praecipitis mortis causas in procinctu stare arguant, desperatio vertitur in spem, si erysipelas in cervice &sterno per Diadosin exortum, laryngis dolorem minuat, simulque largam respirandi faciat copiam. Eadem spes rursum in desperationem vertitur, si Erysipelas per Metastasin intrò reversum peripneumoniam faciat, aut anginae relapsum. Diadosis contrario modo quàm Metastasis Diadosis. contingit. nam fit transtatione materiae murvissca à purte nobitt au purtem igr-Lilem: à parte interna ad externam: à parte quae continet ad eam quae continetur. Continet autem una pars aliam, derivatione, seu deductione vasorum, &situ. His in transtatione accedunt concausae, meatuum amplitudo, materiae tenuitas &quantitas, suscipientis partis infirmitas, &excludentis robur. Ita à partibus nostri corporis variae trahuntur morborum differentiae. III.