Latin
LIBERI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Hi rationem rerum inutilem iudicabant, quod aut idem traderet ratio quod usus, aut diversum: si idem, superfluam; si contrarium, falsam esse habendam dicebant, ut quae à certissima rerum magistra deflectat. Apud Aegyptios enatam aiunt: &ratio accinit, nam praecipua axiomata Medica ab his manarunt: quale est hoc à magno Hippocrate omnium primum monstratum: *Heπονα φαρμακεύειν καὶ κινέειν, μὴ δὲ ἐν γρχῆσιν, ὴν μὴ ὀργα. Quod enim Aegyptiorum Medici purgantia remedia ineuntibus morbis vitarent, abunde testatur Aristoteles tertij Politicorum undecimo, ubi haec scribit: Kai ἐν Αἰγύπτῳ μετὰ τὴν τετρήμερον κινεῖν ἔξεστι τοῖς ἰατροῖς ἐὰν δὲ πρόττρον, ἐπὶ τῇ ἀυτῶν κινδύνῳ. Dicit Aegyptios noluisse quicquam in agrotis innovari, non nisi peracta quarta die, alioqui medici id suo periculo agebant. Nam hi usu deprehenderant, ineunte morbo pharmaca esse nocua. Ita crevit Medicina in Aegypto. Quin Hippocratis coataneus Herodotus refert, in hac gente singulos morbos suos habuisse medicos: ita caput, dentes, oculi suos.