Latin
LIBERI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia autem primum Diaeteticam invenit, ut testatur Hippocrates in libro De veteri medicina. nam hunc librum citat Erotianus in Onomastico, &Galenus in expositione linguarum, &Hippocrati ascribunt. Dum homines per aegritudines cibos mutantes iuvarentur, crevit illa. At Herodotus dicit hoc Aegyptios etiam fecisse; qui scribit, hos se singulis mensibus assuevisse per triduum purgare; putantes ex cibis omnem calamitatem morbiferam nasci. Nam aër his extra querelam erat, ut qui, Herodoto teste, nunquam mutetur ibi: nec ex fracta corporis oeconomta morbi illis; nam refert hos omnium hominum saluberrima sortiri corpora. Igitur ab Aegyptijs enata fuit medicina, si fides Hippocrati, qui à Diaetetica illam primordia sumpsisse prodidit. Acron AgrigenPli. 29. lib. 1. &Diog. tinus Empiricam sectam primus fecit. Hic Laert. &Plutarchus ante Hippocratem vixit. Hunc secuti sunt de Iside &Philinus, Philistion, Crito, Serapion, &MeOsiride. nodotus. Etenim ante hanc conditam sectam, Graeci qui medendo excellebant, Deorum filij vocabantur. Qui herbariam potiùs quandam experientiam, quam veram artem medendi calluisse videntur. Talia norat apud Graecos Chiron, &ab eo eruditi Heroës. Sic multa legimus de Aristaeo Polyido, &Melampode, qui quod Proetidas elleboro purgasset, Melampopium dictum elleborum fuit.