Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 204
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim species morbi deprehensa fuerit, ea elidi nequit, ni causa eius primum exscindatur: ut docet &haec usui accommodat Methodus medendi, At causa, ni cognoscatur, exigi non poterit. nam, cum omnia pereant à suis contrariis, quemadmodum servantur à suis similibus, contrarium causis remedium invenire debebis. At hoc nunquam poteris, ni primum id agnoscas cui opponere contrarium velis. Igitur causae morborum disci debent. Morbi causa est, quicquid ad generationem morbi aliquo modo confert. conferi autem quod morbum constituit, gignit, auget, conservat. Constituit morbum ipsa forma corpori impressa. gignit causa efficiens. augent eadem causae, si perseverent. Conservant omnes causae quae eiusdem generis sunt cum gignentibus, sed imbecilliores quam ut augere possint. Causarum, in omnibus rebus quae gignuntur, quatuor genera sunt: materia: efficiens: forma: &finis. nos efficientem propius persequemur nam illa proprie corpus immutat. Hae in externas &internas dividuntur. Externae dicuntur quae foras incidentes corpus alterant. prisci occasiones vocabant, quod evidenter morbos praebeant.