Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 205
Unproofread scanNot analysed yet
ut qui à calore febrem incurrunt; aut à frigore congelationem: occasio eius morbi est à calore, vel frigore. Hac à Graecis σπεὸκατάρχουστι uasi praeincipiens dicitur, &internam irritans; ab ea enim fit ferè motus initium, id quod significat πρὸ κατάρχειν Hae causae ubi Iateraae. morbum dederint, absistunt, nec manent. Internae causae duplices sunt, Antecedentes, &Continentes. Antecedentes in contentis existunt, ab externis ortae verbi gratiâ, ex pleno victu, sanguinis copia succrescit tanta, ut venae deducantur, unde sanguis in latus effunditur. cibi copia est evidens causa &externa. sanguinis copia inde orta, &venarum deductio, est causa antecedens. at effusus in latus &putrescens sanguis, est causa continens. Contenta igitur, hoc est, humores &Humores inde laexcrementa, à quatuor rerum generibus befactenlabefactari possunt: sunt autem ea quae astur. sumuntur, geruntur, educuntur, &quae retinentur. Quae assumuntur sunt, alimenta, aër, cibus, potus, &medicamenta per quaecunque loca corporis immittantur, sive per os, nares, aures, sedem. Quae verò geruntur, sunt ea quae à nobis fiunt; ut motus corporis &animi, insolens gaudium, amor, quies &motus. motus, ut in aëre limpido, vel putrido: quique extrinsecus adhibentur; ut balnea, frictiones, cataplasmata, labor, vigiliae, vulnerantia, periapta. Qua educuntur, ut sudor, urina, &excrementa caetera: humor pharmaco excretus, lumbrici, calculi, carunculae, venus intempestiva, &immodica quaeque evacuatio. Retinentur haec eadem subinde praeter naturam, pariuntque morbos, si peccent in substantia, quantitate, qualitate, agendi modo, &ordine.