Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 206
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Aëre. VNTER morborum causas externas, &censum eorum quae assumuntur est aër, qui nobis cognatus semper adhaeret, &sine quo vivere non liceat. Nobis hic necessarius; ut &res omnes non naturales à medicis dictae: nempe cibus, potus, motus, quies, somnus, vigiliae, excernenda, retinenda, &animi motus. à Galeno autem in arte medica dicuntur causae salubres &conservatrices: quod corporis nostri commoderationem recte accommodatae servare tuerique possunt. Inter hos aër maxime morbos parere solet; quod eo dum vivimus necessario fruamur. Propterea non malè dixit Avicenna, aërem nostrorum corporum &sbirispirituum elementum esse, hoc est, velisti pabulum. etenim vita nostra nititur spiritibus. spiritus autem pastum ineunt ab atLib. De utilit. tracto aëre, ut docet Galenus. quare sanis reip. &aegris aëris maxuma habenda est ratio Aër ergo qui omnibus temperamentis ex aequi Aër ponus. quo usui futurus erit, eiusmodi sit oportet, ut non peccet in substantia, qualitate agendi modo, &occasione.