Latin
Cap. 1
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 211
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est, cum contra urben Sol radios suos fundit cum sub Ariete oritur. etenim horum aquae, ut ait Hippocrates, sunt splendidae, suaveolentes, &molles; quod Sol oriens eas expurget. Et, ut dicit Hippocrates, in tali tractu coeli quae nascuntur plantae aut mineralia, primam bonitatis notam habent: raroque homines morbo tentantur in tali loco habitantes; unde &longaevi sunt. Sic in Taprobana insula, quam hodieSammotram vocant, quae sub aequinoctiali ad ortum sita est, ferunt homines trigesimum supra centesimum superare annum; qui; nisi naturae lege non concidunt, hoc est, solum senio, calore naturae exhausto, moriuntur. Ad occasum sitae civitates, aegrescunt maxume. nam terram &aquam crassam, minimeque splendidam habent: quia mane à Sole non emendantur, sed rore vel pruinâ madent, &à meridie Sol eas praecoquit: propterea catarrhis &putridis morbis obnoxii redduntur. Qui Austrum spectant, aquis subsalsis &crassis utuntur, longisque morbis, ut diarrhoeis tentantur. Qui Aquilonem habitant, pleuritide, lippitudine, ardentibusque febribus saepè implicantur. Haec de Aëre aliquantulum prolixius nos: quod, prae caeteris, Hippocrates huic praecipua quadam ascripserit. Is duo observavit quae in morbis consectariam calamitatem trahunt, morbi acumen, &malignitatem. hoc est, το ὀξὺ, καὶ τ θεῖον.