Latin
Cap. 1
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 212
Unproofread scanNot analysed yet
Divinum vocat, aëri aliquid impressum praeter morem; continentem rem pro contenta indigitans. nam aërem divinum iure appellare potuit, politico loquendi more: cum vulgus aëreum hoc spacium, quod protenditur ad nubes, coelum turbidum vel serenum dicat. &ipse scribit primi Epidemiosecunda, καὶ οὑρανὸς λαιλαπώώδης καὶ ἐπινέφελος, hoc est, coelùm procellosum &nubiloeo. Quare ex utvino tavorare, est aegrotare ex causa morbifica, quae non à diaetae, sed aëris à vitio contaminata fuit. Haec longè exitialior malignitas contagia saepe spargit: &est indomita, coctionique invicta, venenata &pestifera saepe; epidemiorum morborum auctor. Quomodo id innascitur aëri?