Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 213-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Alimentis. VIBUS quoque morborum saepe causa est. Vocamus autem Cibum vel Alimentum quod corporis nostri substantiam augere potest, quodque nutrit. eo differens à medicamento, quod hoc substantiam nostri corporis alterat, ut scribit Galenus primo Simplicium. at Venenum corporis nostri substantiam depopulatur atque depascitur. Alimentumvero apud Hippocratem est triplex: id quod iam actu nutrit: &quod veluti nutrimentum est: &quod nutrimentum futurum est.