Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 214
Unproofread scanNot analysed yet
Nutrimentum verum vocat Hippocrates, quod assimulatum iam corpus nutrit atque auget: quod est veluti nutrimentum, vocat id quod quidem appositum est parti, sed nondum assimilatum: futurum nutrimentum, quod in ventriculo &venis contentum, nutrire tandem poterit. Atque talia alimenta vel sunt pura alimenta, vel alimenta medicamentosa, ut zinziber, piper, lactuca: nam &nutriunt corpus, &alterant consimili qualitate. Morbos autem invehunt cum peccant in substantia, qualitate, quantitate, utendi modo &tempore: ut quae lenia sunt &alvum subducentia, prius; quae plenius nutriunt, posterius ingerantur: nec dura mollibus, nec adstringentia laxantibus, aui crassa liquidis, nec concoctu lenta facilibus praemittantur. Tempus sumendi cibi est, cum latrat fame stomachus. nam famelico cibum subducere, ut inquit Avicenna, ventriculum pravis implet humoribus. Sic si cibus antevertat famem; inde enim morbi graves putredinesque oriuntur. Hippocrates inquit: Si plenior supra naturam cibus sumatur, mor. 2aph. 17. bum facit.