Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 215
Unproofread scanNot analysed yet
nunquam enim ad satietatem, „saepe infra eam cibum sumpsisse profuit. Sic „enim mitigatur, &minor excrementorum est proventus. Hinc Hippocrates inquit: sanitatis studium est non satiari cibis, &ad labores impigrum esse. Vnde doctissimus B. Satur. medicus Dissarius apud Macrobium admonet; quod &Socrates suadere solitus erat; illos cibos &potus vitandos esse, qui ultra, famem &sitim peterentur; illi enim mor „bos danz. idque probat Dissarius pecu „dum pastu: quae enim simplici gramine vescuntur, salubriores sunt quam quae ad sanguinem farciuntur: illas enim aegrescere ait. Qualitas quoque diversa ciborum, si temperamentis non respondeat, morbos concitat: ut si calidis naturis calida alimonia suppetatur, frigidis frigida. etenim, ut inquit Galenus, intemperata naturae moLib. De Arte medico contrariorum gaudent usu. Hippocradica. 2. Aph. tes in cibis magnam curam habendam censet; qui ita scripsit: Paulo deterior cibus &potus, suavior tamen, melioribus, sed Suavia nutriunt. suavitate imparibus est anteponendus; hoc est, quamvis non ita sit materiae exhaustae, nec historiae morbi accommodatus.