Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 217-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Potu. JUM id quod humidum de corpore effluxit, ut potu resarciatur necesse sit; qua efficacia is corpus afficere possit, dicit Hippocrates medicis exacte cognoscendum. nam nisi rite corpus humescat, idem nobis quod terrae satis &nascentibus eveniet; quae nisi rigentur humore, tabescunt. Aqua &vinum in communi usu, ad potum, posita sunt. Aqua sit ab omni sapore aliena, calore pellucida, levis &meabilis, quae (ut dicit Hippocrates,) facile calescit facileque frigus concipit.