Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 218
Unproofread scanNot analysed yet
Alia est aqua fontana, quae optuma censetur, modo fons ortum spectet, ac loco sublimi dimanet; nam tales aquae hyeme tepent, &aestate frigent. Aliae sunt aquae coelo deciduae: illae, à fontanis optimae: nam quod levissimum est à sole rapitur; sed tetri quid à nubibus trahunt. quare dicit Hippocrates, illae coquendae sunt ac colandae, alioqui vocem raucam efficiunt, ac facile putrescunt. bona censetur quae tonitru deiicitur; mala procellosa, à venis enim cruda est. Puteales aquae his deteriores habentur; quod per anfrractus terreos, arte factos, ferantur. At quae per tubulos plumbeos invehuntur, pessimae habentur; nam plumbi vim perniciosam corpori invehunt; unde viscerum gravitates &dysenteria. quod &Vitruvius annotavit: nam plumbarii artifices, coloribus pallidis foedatum habent corpus; nam quum funditur plumbum, inquit, vapor ex eo insidens corporibus, artus exurit, eripitque ex membris eorum sanguinis virtutem. Columella prohibet gallinas potari ex plumbeis vasis. Propterea Galenus, in componendo medicamento ex capitibus papaveris, aquam plu 7. κα vialem commendat, quae non per plumbos τόπ.