Latin
Cap. 3
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 228
Unproofread scanNot analysed yet
Foecunda autem prole venus, quae sit cum recens fluxere menses, illisque quasi taciturientibus. unde veteres dicebant; imminente luna, quod est, ex coelo illucescente, praesultrix Venus choros ducit. Inaetate tenella nocua est: unde Caesar libro sexto De bello Gallico scribit, Germanos intra annum vigesimum foeminae notitiam habuisse, in turpissimis habuisse rebus. Animi accidentia corpus manifesto à naturali statu evertunt. Hoc est motus rationi non obtemperantes: ut ira, tristitia, gaudium effusum, quod instar fulminis spiritus dissipat; furor, timor, invidia, moestitia. Timor subito intro trahit sanguinem: hinc enim algent, tremunt, ac pallent extrema. Ira contra, ad peripheriam valide excutit: hac nullus obiit. Gaudium praeter spem, occidit fractiores homines. ita Lacon Chilo, insignis philosophus expiravit, cum filium victorem olympici certaminis conspiceret. Ita Sophocles, &Dionysius tyrannus victoria tragica rapti sunt. id &Diagorae Rhodio, Marco Iuventio, &plurimis aliis evenit. Legite Platonem libro quarto &nono De Republica, ubi duas animi partes exprimit, rationalem &irrationalem, &accedite Phaedrum Platonis, ubi allegorice equo refractario similem facit animi partem irrationalem. Consulite Galenum libro quinto De placitis Hippocratis &Platonis, capite septimo, &nono, &undecimo, ex Posidonii sententia. &capite etiam undecimo. Scribit Lerius, in Brasilia homines canescere, nam ab omnibus malis affectibus &molestiis absunt. Plato etiam in Charmide eleganter demonstrat ex Zamolxidis sententia, omnes morbos ex animo nasci.