Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 229
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. De reliquis morborum causis. VVIDENTES morborum causas (earumque vires) quas vocant externas &procatarcticas, &manifestas, quod sensibus conspicua sint, ut aërem, cibum, exposuimus. Sunt &aliae duae causae: Antecedens, quae ab externis originem ducit: &continens, quae ab antecedente oritur. Hae sunt praecipuae causae morborum. Agnoscunt &medici alias quasdam causas non aeque praecipuas, ut est conservatrix causa, quae praesentem corporis flatum inviolatum servat. ut temperatum corpus, rebus omnis excessus expertibus conservatur, hoc est, similia similibus.