Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 234
Unproofread scanNot analysed yet
de tausis Morb. 4. Compositae intemperiel causae. Hlurus causae. Organicorum morborum causae. intemperie simpliti, quemadmodum &humidi &sicci una generantur ex his quatuor rebus, nempe quae assumuntur, geruntur, educuntur, ac retinentur. Hae intemperies simplices rarae sunt: frequentes autem compositae, praesertim quae cum humore componuntur, ut bile, pituita, melancholia, aquosa substantia, vel flatu. hisque varie mixtis, &plarunque cum affluxu illorum humorum compositae intemperies fiunt: unde &tumores saepe surgunt, gerentes ideam illius humoris, unde orti fuerunt: ut anthraces, erysipelata, herpetes ex bile; phagedanae; gangrana, cancri ex melancholia. Cur materia fluat, &cur potius in hanc quam in illam partem (nam inde plurimorum morborum pendent causae) videte pulcherrimum locum apud Fernelium de morborum causis ultimo: &apud Galenum libro De morborum causis caput sextum. Causae morborum instrumentalium seu organicorum pendent ex mala proportione partium similarium. Partes enim similares organicas componunt sua conformatione, numero, magnitudine, &unione. Conformatio partium consistit in figura, asperitate, laevitate, &concavitate seu meatibus. Cavitates vitiantur, cumsunt vel pauciores, vel plures; aut angustiores vel latiores quam partis organica officium postulat.