Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 233
Unproofread scanNot analysed yet
Quae educuntur, nonnunquam calidos morbos praebent, ut si educantur frigidi humores, calidor um liberum dominatum relinquunt. Quae autem retinentur excrementa, quia putrescunt, calidos inferunt morbos. FrigidoFrigidorum morborum causae eliciunrum morborum tur etiam ab iis quae assumuntur, gerun causae, tur, educuntur. Quae assumuntur, morbos frigidos inducunt vel propria vi, ut aër. cibus, potus frigidus, &remedia frigida: vel aliena vi, ut calida edulia, aromata, vel vinum si nimia quantitate sumatur, morbos frigidos pariunt. hinc multi in hydropem inciderunt vastato hepatis calore nativo. Et quae geruntur à nobis, ut somnus largior, otium animi &corporis: quia languet inde calor nativus. cataplasmata quoque frigida, &olea frigida tenuium partium, quia facile se insinuant in corpora nostra, calorem premunt, ac frigidos morbos pariunt. Quae educuntur calida, dominatum relinquere frigidis succis solent. hinc subducto freno frigidis succis, frigidos morbos pariunt, ut larga venae sectio, &bilis immoderata purgatio aliquos in hydropem coniecit; alios in intemperiem frigidam ventriculi vix sanabilem. Hae sunt causae morborum simplicium, qui in intemG2I.