Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 236
Unproofread scanNot analysed yet
Solutionis continui cause. Vnde medicinae invecta haec causa. Nominis ratio. Magnitudinis imminuta causae, sunt materiae &facultatis inedia; &obstructio meatus per quem fertur alimentum; vel facultas coctrix imbecillis. Situs morbi causae sunt: quod pars male retinetur, ut intestinum in hernia: vel male articulatur, ut quum excidit acetabulis: vel male connectitur, cum vincula longiora sunt, vel strictiora. Morbi communis, hoc est solutionis continui, causae sunt quae erodunt, vulnerant, rumpunt, contundunt, frangunt, avellunt, nimiumque tendunt; acris humor &rodens, &flatus distendens.