Latin
CAPUT VII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 236-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. De causa morborum continente. OMEN causae continentis fuit philosophis &medicis antiquis minime in usu. AStoicis initium habuit, à quibus Herophilai medici; qui &tempore Augusti floruerunt, ut scribit Strabo: scholamque habuerunt inter Caruram &Laodiceam. de quibus Herophilais loquitur Galenus in libro artis medicae. Hi causae continentis nomen in medicinam invexerunt ex Stoicorum medicina. Hi enim spiritu, proxume rerum essentias contineri existimabant; nec videbant quomodo formae rerum, sine vinculo, in materia habitarent; eamque spirituum causam continentem dixere.