Latin
CAPUT VII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 237
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque duo sint rerum genera summa, unum earum quae absolute sunt; aliae quae esse dicuntur cum fiunt: necessarium est in utroque genere dispares esse causas continentes. &Galenus concedit eas esse in rebus quae fiunt; non autem quae factae sunt. ut aqua ab igne remota calefacta, calet, quamvis ignis absit, nec causam continentem habet: quemadmodum etiam hectica febris. At quae calefit aqua, causam continentem habet dum incalescit ab igni. sic in febre putrida evacuato humore putrido, perit febris. Haec fuit nominis huius ratio tempore Galeni. Nos intelligimus causam continentem esse, quae praesens morbum creat, &qua abeunte, morbi una cessant. Igitur intelligemus de externa causa corporea, inter quam &morbum nulla alia causa intercedit, sed morbo proxuma est. Quaestio autem maxime nata est ex eo morbi genere, quod corporea causa excitavit, nec tamen ita corpori impressa, ut in habitu iam sit morbus, sed ut leviter inhaereat, &cum efficientibus causis suis saepe abeat: de talibus controversia iam est: cum aliquando fugaces morbi deleantur cum suis causis; aliquando paulo post: adeo ut aliquantulum sese sistant sine causa continente.