Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 243
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICINAE LIBER VIII. DE SYMPTOMATIS. CAPUT I. De Symptomate &Signo: quid differant: " Signorum genera. X tribus illis quae nobis adsunt praeter naturam, nempe morbo, causa morbi, &sym ptomate superest ut delym ptomatis agamus Non enim satis est morbos &causas morbi novisse quae saepe intus conduntur, nisi eos adesse ex signis cognoscamus. Signum &symptoma ambo ad morbum referuntur: nam idem est symptoma quod signum, ratione diversorum. Nam est signum ut indicat: symptoma, quatenus morbum sequitur Signum dicitur, quicquid potest aliquid eorum quae in corpore sunt significare; ut intellectus, ex comparatione rei significantis ad eam quae significatur, deprehendit id quod quaeritur. In morbis quadam sunt Vide Gal. De symptomatum causis, cum seriem hic videris: nam bi omnia uberIuS. Signum &Symtoma. sunt signa inseparabilia à morbis, quae muθογνωμονικà dicuntur, quae proprie morbi speciem indicant. dicuntur &haec symptomata, quia morbum sequuntur. Haec autem παθογνωμονικὰ signa morbo semper adsunt, uni &soli.