Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 244
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae non semper adsunt signa; dicuntur σευεδραύονται, id est, assidentia. Sed aliquando una cum morbo invadunt, &aliquando postea superveniunt, &tunc ἐπιφαινόμενα dicuntur. quae &aliquando non eveniunt. At παθογνομονικà una cum morbo invadunt, &pariter desinunt. Exempli causa, in febre ardente, signa pathognomonica sunt, sitis perpetua, &torridi caloris aestus. at deliria, vigiliae, alvi biliosa excretio comitantia sunt signa; nam aliquando eveniunt in febribus ardentibus, aliquando non; sic in pleuritide, dolor lateris pungens, difficilis respiratio, tussis, &acuta febris sunt signa pathognomonica. at quod dolor sursum vergit, vel deorsum, est signum assidens &comitans. Difficile in morbis unum signum pathognomonicum invenire, sed plerunque multa simul morbum indicant. Epiphaenomena signa quadam salutem vel mortem; eventumve meliorem aut deteriorem; quadam coctionem aut cruditatem denotant. Sunt inter haec &signa κρiσιμα, hoc est, iudicatoria: ut in febribus, rigor superveniens, dolor capitis repentenatus, &talia: quia mutationem subitam significant in morbis, propterea critica dicuntur. Illis familiare est hoc axioma: Iudicatoria non iudicantia apparent vel ad mortem, vel ad deterius.