Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 246
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Symptomatis Functionis Animalis. &primum De his quae in violato Motu. CTIO facultatis animalis versatur in motu &sensu: motus igitur à morbo vel aboletur, vel diminuitur, vel depravatur. Aboletur, ut inparalysi. diminuitur, in stupore. depravatur. ut in convulsione, tremore, palpitatione, horrore, sternutatione, oscitatione, pandiculatione, tussi, singultu, ructu, &in rigore. Inter quos motus convulsio, paralysis, &palpitatio fiunt à causa morbifera, nihil conferente facultate. Est autem convulsio, nervorum musculorumque, suam originem versus, praeter voluntatem, perpetua retractio. Id fit vel proprie, vel ex eventu.