Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 247
Unproofread scanNot analysed yet
Proprie, quae sit in ea parte quae convellitur; ex repletione, vel inanitione. ex repletione: si quidem humor ad cerebrum pervenerit &ad nervos. ex inanitione, ut si ardore febrili humidum radicale absumptum fuerit. Ex eventu fit, in partibus quae musculos habent congeneres, pares magnitudine, numero, &robore: nam his solutis ab una parte, adferunt contractionem alteri parti oppositae. fit &convulsio ex inflammatione, ut in phrenitide. vel ex venenata qualitate quae aliunde in cerebrum repit. Cum corporis partes anteriores tenduntur, dicitur id symptoma ἐμπροσθότονον: cum posteriores, ὀπισθότνον: cum utrinque, hoc est toto corpore, τέανος. Tremor est partium quae vicissim sursum deorsumque feruntur motus involuntarius. Quare constat ex gemino motu, sursum &deorsum: oriturque ex facultatis motricis imbecillitate. Nam natura membra gravia deorsum viam affectant: at ea erigit facultas; haec cum imbecillis fuerit, fit tremor. Sed illius facultatis fractae quatuor sunt causae; nimirum materia copiae, vel alimenti inopia; aut dissipatio calidi, vel oppressio eius à valida vi frigoris. In tremore à materiae copia, Hippocrates secuit venam malleoli puerperae; cum nec secundinae nec lochia profluerent: nam eras ille tremor ex materiae copia. In tremore membrum locum mutat: in palpitatione non.