Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 248
Unproofread scanNot analysed yet
Oritur palpitatio ex una causa tantum, spiritu crasso; quare uno remedio curatur, calidis tenuibus, ut castoreo. at tremor quamvis oriatur ex una facultatis imbecillitate, hac tamen imbecillitas, ut dixi, oritur vel à materiae copia: vel alimenti inopia: vel quia calor exhauritur, vel nimio frigore opprimitur. Rigor est inaequalis totius corporis concussio, per affectionem caloris nativI, ex concursu materiae contrariae. Differt à tremore, quod sine consilio moveae: quodque totum corpus concutiat: &semper fiat sesibili cum refrigeratione. Si enim solam superficiem tetigerit, horror dicitur; qui medius affectus est inter rigorem &frigus; febri hemitritao proprius, quae item dicitur semitertiana per antonomasiam; ut mali homines dicuntur semidiaboli, non semihomines. constat enim hemitritaeus ex quotidiana febre continua, &tertiana intermittente; quod plus est quam tertiana. Quia autem constat ex duplici natura, propterea neque rigore neque frigore invadit, sed horrore. Hinc ab Hippocrate dicitur febris horrifera.