Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De temperamenti cuiusque notis, &iudicibus. ὕκρατον autem temperamentum, opGalen. 7. time resistit turbulento incursui omnium causarum externarum. operationes enim habet perfectissimas: deinde illa temperamenta quae illi finitima &confinia. Quae autem ab eucrato longius recesserunt, facilius labuntur &expugnantur. At unde singula temperamenta agnoscemus? Respondendum cum Galeno, ex εὑκράτις naturis in singulis generibus: quibus si reliqua committes, quid uberius singulis insit, facile percipies; idque ages cum hoc corpus de quo iudicium facies, recte sese habeat in calore qui extrinsecus invadit: sit &in frigore, humiditate, &siccitate. Sed quis erit iudex discernendi temperamenti?