Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 24
Unproofread scanNot analysed yet
Ita una res calida &frigida uno tempore dici potest. In unoquoque igitur genere, ubi quid à mediocritate recessit, ab eo quod vincit nomen accipit, ac intemperatum dicitur. In eo autem dispari concentu, necesse est ut una qualitas excellat, vel duae: tribus excellere non licet. Singulorum autem exuberatione, quatuor simplicia nascuntur temperamenta, calidum, frigidum, humidum, siccum. Calidum in quo calor caeteras qualitates vincit. frigidum in quofrigus caeteras antecellit. Ita tamen intelligendo, ut quae in opposita sunt contrarietate qualitates, mediocriter sese habeant. Hinc &composita temperamenta sunt quatuor, ex simplicium exuberantia nata. Novem itaque sunt temperamentorum genera: αύκραταον unum; quatuor simplicia; totidemque composita. Haec autem temperamenta late fusa sunt. non enim quae calida sunt, eodem fervoris aestu incalescere videntur, sed suam habent ambitus latitudinem. In compositis autem temperamentis, nempe calido &humido, calido &sicco, frigido &humido, frigido &sicco aut par est vincentium qualitatum robur, aut non eodem filo sese temperant. Quocunque modo sit, ab utroque nomengerunt excessu. sic vocamus calidum, siccum, seu siccitas seu calor vicerit. Vnde concludimus, innumerabiles esse rem peramentorum varietates, ut scilicet maiore vel minore proportione conveniunt qualitates: indeque consurgunt proprietates infinita corporum.