Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 252
Unproofread scanNot analysed yet
verbi gratia: quando tactu aliquid calidum sentimus manu, tunc manus alteratur ad calorem. sed illa alteratio non est sensus; sed iudicium interioris animi de illa alteratione facta. Hinc dicit Hippocrates. Qui laborantes ex aliqua parte, dolorem ferè non sentiunt, his mens aegrotat. etenim dolore distracti spiritus, non repraesetantur imaginationi. Inter sensus externos visus primum occurrit: qui à morbis vel diminuitur, vel aboletur, vel corrumpitur: ut varie eius instrumenta afficiuntur. sunt autem eius instrumenta (quod in omnibus sensibus est notandum,) facultas, instrumenta quae principatum habent, &quae his serviunt. In visu est oculus, facultas videndi, &nervus opticus: qui vel obstruitur; vel intemperie affiicitur. hinc visus diminuitur, vel aufertur. Vel instrumentum principale afficitur; ut crystallinus humor sursum vel deorsum abit; inde depravatur visio; nam quae res unae sunt, geminae illis apparent. Vel est morbus in servientibus instrumentis, ut in uvea tunica, quae foramen habet pupillae, quod nimium patens, debilem visum facit; quia dissipantur spiritus visorii.