Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 253
Unproofread scanNot analysed yet
Vel angustius fit à morbo, cum humescit ab irrigante succo uvea tunica nimium. Vel cum humor aqueus extabescit; tunc enim color rerum &splendor cum parvo interstitio ad crystalloïdem humorem fertur. Quod aqueus humor parcior redditus sit, cui innatat crystallinus humor, id illis tunc evenit, quod iis qui Solem micantum nictando intuentur. nam laeditur visus. splendidam enim lucem non tolerat inoffense crystallinus humor. Instrumentales quoque morbi, ut tumores, &solutio continui visum debilitant, vel auferunt: Aqueus etiam humor, in quo crystallinus medium locum habet, ut varie afficitur, ita varia symptomata infert: Crassior redditus, visum debilitat. Si in ea aquei humoris parte quae centro pupillae respondet, suffusio constiterit, depravat visum. nam omnia fenestras habere videntur: cum quod in medio non videtur nec apparet, quasi excisum cernatur. At si vagentur corpora quadam crassa in aqueo humore, culices his foris obversari videntur.