Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 254
Unproofread scanNot analysed yet
Sin humor crassus, vel vapor ante pupillam constiterit, imaginantur idolum sibi apparere. hac rationemonstrum à Bruto visum, Cassius Epicureus apud Plutarchum molliebat. Vel ad alienum calorem traducitur humor aqueus; talia, coloribus tincta alienis apparent tunc quae videntur Sin variis coloribus alluatur, talia &foris se videre existimabit homo: ut, quibus in crisibus iamiam fluxurus est sanguis è naribus; vel quibus in propinquo est vomitus, μαρμαρυγαὶ, id est, variis splendoribus variegatae res ob oculos versantur, voce ducta à marmore, quod politum undulatam varietatem colorum pingit. Cornea quin etiam oculi tunica crassior facta (ut in senibus contingit) vi. sionem impedit, diciturque Caligo proprie; quasi per nebulam viderent. si suffundatur colore flavo, flavescere conspecta putant quae vident. Et ulcis corneae excacat homines, effuso humore aqueo; tunc enim concidit &corrugatur foramen uveae, quod pupilla est, &crystallinus humor splendoribus, non ex naturae lege, propinquior redditur. Adnata oculi tunica inflammatur, vel ungue tentatur, visuique obest.