Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 256
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum ad depravatum odoratum: Refert Fernelius, abscessus quoque fieri ad supremum nasi meatum, ubi proxume cerebri ventriculi patent, cum minimo dolore: è quibus ruptis magna vis fertur puris. &in quodam milite, qui simis erat naribus, vermes duo villosi instar digiti in illis geniti inventi sunt; qui illum in furorem actum, die circiter vigesimo enecarunt. Ita depravatur odor ex halitu qui alienam spirat qualitatem, ortus ex foedo succo, qui naso contentus illum exhalat. Gustandi etiam actio percellitur, cum diminuitur, vel aboletur, aut cum depravatur. quod sit vel principe eius instrumento labefactato, aut illi serviente, vel tacta facultate. Gustus itaque perit, vel imminuitur cerebri parte refrigerata, vel obstructa, unde nervi molles, qui ad linguam veniunt, oriuntur: aut ipsis nervis ita affectis. Depra vatur gustus, cum absurdum sentit saporem. sit à linguae membrana, quae alieno humore perfunditur, quo proluit alimenta. Tactus etiam vel diminuitur, vel aboletur, vel corrumpitur.