Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 257
Unproofread scanNot analysed yet
Tactus debilis fit in torpore: qui oritur à frigore; vel compressione nervosorum corporum; aut à succi crassi obsessione; adeo ut spiritus animalis eos pervadere nequeat. vt lux Solis stuper in aëre fumo contaminato, &in aqua luto foedata. Tactus depravatus est, cum absurde qualitatem corporis obiecti percipit: ut cum quod calidum &frigidum videtur. causa est, instrumenti intemperies, ut manus rigore aut frigore algens; quod parum frigidum tangit, calidum iudicat. Aboletur sensus in paralysi, hoc est in nervorum resolutione: in toto corpore affectis cerebri nervis, vel in aliqua parto: cum nervus qui parti inseritur, resolvitur ab influxu frigidi succi: vel cum comprimitur inflammatione vicinarum partium, earumve tumore. Etenim à quibus nervis partes vim setiendi habent, ab iisdem male affectis laeduntur. videte aegrotos apud Galenum quarti De locis affectis capite quinto. Integro sensu partis nonnunquam aboletur Cur inteaboletur motus; &contra.