Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 259
Unproofread scanNot analysed yet
Symptomata haec, dolor &voluptas, oculos etiam in vadunt Maxu me vero oculi afficiuntur voluptate à ca ruleo colore: dolent autem à splendido alboque (qualis est Sol) &à nigro: nam ut contrarium (hoc est obscurum, nigrum violentius cogit visum &ultra naturam, tamen splendidum album magis nocen quia dissipat minimo tempore visus spiritus. Nigrum, lente cogit: ratio est, quia visus instrumentum est splendidum; splendida cuncta, tenuia sunt &pervadentia: at nigra, sunt crassa. Iam vero quod tenue est, magis nocet quam quod est crassum. Igitur, cum tenebrae committuntur cum splendido instrumento, remisse agit quod tenebricosum est, in id quod tenue: nam id quod crassum est, ita est comparatum, ut facile à tenui patiatur. Igitur nigrum lente cogit, quare caeruleus color visui gratissimus; nam nec dissipat visum sicuti splendidum, nec cogendo extinguit ut nigrum. etenim ut fuscum ex albo &nigro simul mistis fit, ita caeruleum ex albo splendido in nigrum saturum incidentibus efficitur, ut docuit Plato in Timaeo.