Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 260
Unproofread scanNot analysed yet
Quare non fit magna voluptas in visu cum ad naturam redit: quia non subito sed languide à nigro cogitur. nec dolor quoque immanis; quia non violenter abducitur à splendore, sed ultro eo rapitur, &seipsum visus dissipat praesente splendida luce. Gustus voluptate afficitur à pinguibus dulcibus saporibus, cum homo sanus est: alioqui contrariis gaudet. ut si crassis succis obsessa viscera fuerint, tenuantibus eduliis gaudent. Prostat ventriculo lingua; quae, quales succos requirant viscera, tales appetit. Symptomata quae circaos ventriculi contingunt, etiam ad tactum pertinent: etenim nulla pars adeo sensiles nervos sortita est; nec aliud aque cor &corebrum in societatis noxam trahit ac aesophagus, qui stomachus dictus fuit post Aristotelis tempora. Symptomata eius sunt, abolita appetentia, diminuta, &corrupta Aboletur appetentia, quod sensum suctionis amiserit ventriculus; quod fit ab intemperie calida. quae fundit &laxat sanguinem venarum quae rigant tunicas ventriculi. vel quia acidus succus non incidit in os ventriculi, obstructis à liene viis. Vel resoluto nervo qui attingit aesophagum. Ex hac causa tale symptoma incurrit Spirensis puella, cuius historia describitur à Ioanne Langio: quae Historia quae inediam triennalem passa est, quaeque mirae incdiae. intra biennium ex alvo &vesica nihil excrevit; quaeque è naribus pituitam emungebat; quaeque affatim illachrymabat amicorum absentium desiderio; nec auribus deeramt sua sordes. Vidit eam Langius duodecim annos natam, iusto (proaetatis tempore) corporis habitu. Huic, inquit, puellae nervi crurum &brachiorum resoluti erant. Testatur quoque Aristoteles, vt reLib. 2.