Latin
Caput IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 268
Unproofread scanNot analysed yet
Vt non sufficit cognovisse ventriculum non coxisse, sed quare id acciderit; an ob fractam coctionis actionem, ob cibi copiam, aut ob eius duram qualitatem. Etenim si ex cibo, facile discutitur symptoma. at si ex facultate oppressa, in hydropem siccum plerunque abit, ut scribit Hippocrates. Sic in venis cruditas si fuerit, videndum num ea luxuriet ex αjματώσει labefactata, vel à copia crudorum succorum qui à ventriculo alluunt. si à copia, facile sanantur. si facultatis vitio, in hydropem abeunt. Sic in coctione quae circa carnem fit: qui se immodice satiant à morbis, flatuoso habitu &turgido redduntur. at si ex facultate carnium laborarint imbecilla, in anasarcam labuntur. Si igitur ven triculus circa moderatos &assuetos cibos nil egerit, nec eos mitigaverit, indicium est validae intemperiei. si ob frigus id fiat, acidi ructus gignuntur. si ob calorem corrumpantur, fumosi ructus eduntur. alii virus, lutum, pisces, aut indicibilem olent putredinem. Expultrix vis ventriculi interdum aboletur, diminuitur, vel depravatur. aboletur, ut in volvulo.