Latin
Caput IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 269
Unproofread scanNot analysed yet
diminuitur in tarda excrementorum propulsione. depravatur, cum insurgit priusquam absoluta est ciborum concoctio, &immoderato motu in cibos incumbit quasi impos sui, &(ut inquit Galenus) more eorum qui in declivi currunt ac gradum sistere nesciunt: ita &haec frena laxat, calcariaque addit in excretionem cibis. id fit vel acrimonia materiae stimulantis: vel cum copia obruitur. In Distributione quoque (cuius munus est alimentum ex ventriculo in iecur; ex iecore in habitum corporis deducere, sugentibus partibus quod illis familiare est) haec symptomata incidunt. Vel enim diminuitur distributio, aut aboletur, vel depravatur. Causae horum symptomatum sunt, intemperies; &morbi instrumentales partium trahentium; vel alimenti vitia; vel quia excrementum non repurgatur in secunda concoctione quae fit in venis &hepate. Intemperies partium trahentium affligit distributionem, quia silet divina illa vis tractrix, cum nimium pars refrigeratur. Instrumentalis morbus ladit distributionem, quia viis angustis aditu probibetur alimentum: à tumore; vel obstructione. fiunt autem tumores, quando ad partem affluxus fit humorum. obstructio fit à viscidis crassis, lentis succis; vel à tuberculo. Alimenta quoque crassa officiunt distributioni.